Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 6.
| 1 | His ergo debetur haereditas Dei. |
| 2 | Unde et Esaias dicit: Est haereditas credentibus in Domino (Isai. LIV, 17). |
| 3 | Et pulchre ait: Est haereditas; ipsa enim sola haereditas est, alia non est. |
| 4 | Neque enim caecus thesaurus haereditas est, neque caduca omnia haereditatis habent commodum: sola est illa haereditas, in quibus est portio Deus. |
| 5 | Unde sanctus Domini dicit: Portio mea Dominus (Psal. CLXXXVIII, 57); et alibi: Haeres factus sum testimoniorum tuorum (Ibid., 111). |
| 6 | Vides quae possideat iustus, mandata Dei, oracula eius, praecepta eius. |
| 7 | In his dives est, in his pascitur, in his delectatur, quasi in omnibus divitiis. |