monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 100 > 1 > 1 > 9 > 17 > 10 > 7 > 1 > 8 > 9 > 13 > 16 > 1 > 34 > 1 > 1 > 1 > 1 > 8 > 22 > 15 > 6 > 1 > 6 > 8 > 1 > 11 > 2 > 28 > 6 > 1 > 15 > 10 > 24 > 5 > 1 > 3 > 6 > 1 > 18 > 19 > 6 > 1 > 4 > 1 > 6 > 16 > 1 > 30 > 6 > 6 > 9 > 1 > 22 > 5 > 17 > 9 > 6 > 4 > 9 > 1 > 6 > 36 > 5 > 13 > 1 > 1 > 6 > 28 > 7 > 9 > 9 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 4.

1 Denique sanctae illae tali coniugio Lia et Rachel, una laboriosa, altera aspiratio fortis, refugientes non generis necessitudinem, sed morum discrepantiam; cum viri exerciti Iacob sermone edoctae essent, quod vellet discedere, ut Laban et filiorum eius invidiam declinaret atque ignaviam, responderunt: Numquid est nobis portio aut haereditas in domo patris nostri? Nonne sicut alienae aestimamur ei? Vendidit enim nos, et devoravit pretium nostrum (Gen. XXXI, 14, 15).
2 Ecce primum, quia ignavus et invidus laboriosam et disciplinae tenacem alienat a se ac defugit, seseque cupit separare; quoniam eas oneri esse cernit sibi, putat se lucrum fecisse, quod alienavit eas, et hoc esse suum pretium iudicat, eumque fructum voluptatis suae.
Ambrosius HOME