monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 2 > 30 > 6 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 9 > 2 > 8 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 5 > 4 > 29 > 7 > 7 > 12 > 3 > 14 > 2 > 29 > 20 > 14 > 14 > 14 > 11 > 20 > 20 > 20
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 19. <<<    

Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 20.

1 Addidit autem deviae: Vade, et amodo vide ne pecces.
2 Emendavit ream, non crimen absolvit.
3 Etenim severiore sententia culpa damnatur, si unusquisque crimen suum oderit, et in se incipiat condemnare delictum.
4 Etenim cum reus occiditur, persona magis, quam culpa punitur: ubi vero culpa deponitur, absolutio personae est poena peccati.
5 Quid est ergo: Vade, et amodo vide ne pecces? hoc est: Ex quo te Christus redemit, corrigat gratia, quam poena non emendaret, sed plecteret.
6 Vale, fili, et nos dilige, ut filius; quia nos te, ut parentes, diligimus.
Ambrosius HOME