monumenta.ch > Ambrosius > 10 > 17 > 15 > 13 > 15 > 11 > 11 > 10 > 11 > 11 > 14 > 13 > 19 > 11 > 31 > 19 > 11 > 16 > 18 > 10 > 31 > 11 > 21 > 19 > 18 > 14 > 27 > 15 > 17 > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 18.

1 Breviter autem omnes haereticorum interimit quaestiones, dicendo: Nemo te lapidavit? qui dicunt Christum diem nescire iudicii, vel qui ait: Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis (Matth. XX, 23); ecce et hic ait: Nemo te lapidavit? Quomodo utique interrogat, quod videbat? Sed interrogat nobis, ut cognosceremus non esse lapidatam.
2 Est etiam humani affectus haec consuetudo, ut interrogemus saepissime, quod videmus.
3 Et ideo mulier respondit: Nemo, Domine; hoc est dicere: Quis potest lapidare, quam ipse non damnas? Quis potest alium sub tali sententiae conditione punire?
Ambrosius HOME