monumenta.ch > Ambrosius > 3 > 24 > 23 > 5 > 4 > 5 > 7 > 6 > 3 > 3 > 5 > 9 > 7 > 3 > 8 > 8 > 13 > 4 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 12.

1 Quae cum dicerent, Iesus inclinato capite, digito scribebat in terra.
2 Et cum exspectarent, ut audirent eum, erigens caput dixit: Qui sine peccato est, prior lapidet eam.
3 Quid tam divinum, quam ista sententia; ut is peccata puniat, qui exsors ipse peccati sit? Quomodo enim feras alieni ultorem, et proprii criminis defensorem? Nonne se magis ipse condemnat, qui in alio damnat, quod ipse committit?
Ambrosius HOME