monumenta.ch > Ambrosius > 26 > 15 > 13 > 21 > 11 > 39 > 23 > 13 > 11 > 19 > 15 > 23 > 10 > 18 > 13 > 11 > 10 > 10 > 10 > 17 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 10.

1 Nec otiose quindecim anabathmorum psalmos Davidicos legimus, et quindecim gradibus ascendisse solem, cum Ezechias iustus rex vitae huius acciperet commeatum (Esai. XXXVIII, 8).
2 Significabatur enim esse venturus sol iustitiae, (Malac. IV, 2), qui gradus quindecim veteris et novi Testamenti illuminaturus esset praesentiae suae lumine, quibus nostra fides ad vitam ascendit aeternam.
3 Unde et hoc quod hodie in Apostolo lectum est (Galat. I, 18), mysticum reor; eo quod quindecim diebus apud Petrum manserit: videtur enim mihi quod apostolis sanctis Scripturae divinae interpretationem sermone secum vario conferentibus pleni luminis refulserit claritudo, ignorantiae umbra decesserit.
4 Sed iam veniamus ad mulieris huius adulterae absolutionem.
Ambrosius HOME