monumenta.ch > Ambrosius > 25 > 18 > 8 > 7 > 27 > 31 > 28 > 14 > 1 > 23 > 24 > 17 > 6 > 30 > 10 > 13 > 6 > 25 > 26 > 5 > 11 > 16 > 4 > 3 > 6 > 23 > 1 > 15 > 9 > 18 > 19 > 22 > 100 > 1 > 1 > 9 > 17 > 10 > 7 > 1 > 8 > 9 > 13 > 16 > 1 > 1 > 34 > 1 > 1 > 1 > 8 > 22 > 6 > 1 > 6 > 8 > 1 > 11 > 28 > 6 > 1 > 15 > 10 > 24 > 5 > 1 > 3 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 6.

1 Unde et nunc quid Christus conferat, spiritaliter te oportet expendere; dividebat enim populis argentum igne examinatum eloquiorum coelestium, et imaginis regiae pecuniam populorum annumerabat affectibus (Psal. XI, 6).
2 Nemo plus misit, quam qui totum donavit.
3 Satiabat esurientes, replebat inopes, illuminabat caecos, redimebat captivos, paralyticos erigebat, mortuos resuscitabat, et quod est amplius, conferebat absolutiones reorum, peccata donabat.
4 Haec sunt duo aera, quae misit Ecclesia posteaquam accepit a Christo.
5 Quid enim sunt duo aera, nisi pretium novi et veteris Testamenti? Pretium Scripturae fides nostra est; nam quod legitur, pro intelligentis aestimatur arbitrio.
6 Remissio igitur peccatorum utriusque pretium Testamenti est, quae per agnum in typo annuntiata est, in veritate completa per Christum.
Ambrosius HOME