monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 8 > 6 > 5 > 13 > 8 > 4 > 20 > 7 > 1 > 5 > 12 > 4 > 6 > 7 > 1 > 6 > 5 > 1 > 5 > 7 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 25, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 25, 7.

1 Recedentibus ergo illis, remansit solus Iesus, et elevans caput ad mulierem, ait: Ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te lapidavit? Et illa respondit: Nemo.
2 Dicit ei Iesus: Nec ego te damnabo.
3 Vade, et vide amodo ne pecces (Ibid., 10, 11).
4 Non damnat, quasi redemptio; corrigit, quasi vita: quasi fons, abluit.
5 Et quia quando se inclinat Iesus, ideo inclinat, ut iacentes elevet; ideo ait remissio peccatorum: Nec ego te damnabo.
Ambrosius HOME