Ambrosius, Epistolarum classis I, 25, 3.
| 1 | Vides igitur quid auctoritas tribuat, quid suadeat misericordia. |
| 2 | Excusationem habebis, si feceris: laudem, si non feceris. |
| 3 | Sed si non potueris facere; nec tamen nocentes atterere squalore carceris, sed absolvere, plus quasi sacerdos probabo. |
| 4 | Potest enim fieri ut causa cognita, recipiatur ad sententiam reus, qui postea aut indulgentiam sibi petat, aut certe sine gravi severitate, quod quidam ait, habitet in carcere. |
| 5 | Scio tamen plerosque gentilium gloriari solitos, quod incruentam de administratione provinciali securim revexerint. |
| 6 | Si hoc gentiles, quid christiani facere debent? |