monumenta.ch > Ambrosius > 11 > 87 > 62 > 38 > 47 > 40 > 10 > 56 > 11 > 12 > 43 > 21 > 91 > 40 > 49 > 16 > 80 > 43 > 60 > 42 > 16 > 99 > 16 > 69 > 89 > 10 > 42 > 78 > 71 > 45 > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 11.

1 Sed ad me revertar.
2 Audio te queri quod se ad Theodosium imperatorem potius contulerint, qui sunt cum Valentiniano imperatore.
3 Quid igitur futurum sperabas, cum tu refugientes eos ad poenam posceres, captos necares: Theodosius autem muneribus ditaret, donaret honoribus? Quos, inquit, occidi? Respondi ei, Vallionem.
4 At quem virum? qualem bellatorem? Haeccine fuit iusta causa exitii, quod imperatori suo fidem servavit? Non ego, inquit, eum iussi occidi.
5 Respondi: Hoc audivimus, quod occidi iussus sit.
6 Sed, inquit, si ipse sibi vim non intulisset, iusseram eum deduci Cabillonum, et ibi vivum exuri.
7 Respondi: Ergo propterea et illud creditum est, quod eum occideris.
8 Quis autem sibi parcendum putaret, cum occisus sit bellator strenuus, miles fidelis, comes utilis? Ita tum discessi, ut se tractaturum diceret.
Ambrosius HOME