monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 15 > 1 > 24 > 9 > 6 > 8 > 1 > 6 > 9 > 6 > 9 > 8 > 6 > 30 > 7 > 9 > 6 > 11 > 1 > 8 > 12 > 19 > 27 > 21 > 1 > 8 > 31 > 10 > 6 > 7 > 8 > 66 > 6 > 8 > 6 > 8 > 17 > 1 > 9 > 16 > 6 > 5 > 8 > 3 > 4 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 9.

1 Aspice illum quoque, qui tibi ad dexteram assistit, quem Valentinianus, cum posset suum dolorem ulcisci, honoratum ad te redire fecit.
2 Tenebat eum in suis terris, atque in ipso nuntio necis fraternae frenavit impetus: nec tibi vicem etsi non parilis dignitatis, eiusdem tamen necessitudinis retulit.
3 Confer ergo, te iudice, utriusque factum.
4 Ille tibi fratrem tuum viventem remisit, tu illi vel mortuum redde.
5 Quid illi reliquias germani abnegas, qui tibi adversum se auxilia non negavit?
Ambrosius HOME