monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 15 > 1 > 24 > 9 > 6 > 8 > 1 > 6 > 9 > 6 > 9 > 8 > 6 > 30 > 7 > 9 > 6 > 11 > 1 > 8 > 12 > 19 > 27 > 21 > 1 > 8 > 31 > 10 > 6 > 7 > 8 > 66 > 6 > 8 > 6 > 8 > 17 > 1 > 9 > 16 > 6 > 5 > 8 > 3 > 4 > 9 > 5 > 8 > 11 > 6 > 25 > 1 > 4 > 39 > 13 > 5 > 9 > 3 > 1 > 8 > 1 > 6 > 4 > 9 > 8 > 1 > 5 > 21 > 19 > 18 > 5 > 1 > 9 > 1 > 4 > 32 > 5 > 6 > 7 > 1 > 33 > 5 > 4 > 3 > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 7. <<<     >>> 9.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 24, 8.

1 Et quid mirum si hoc Bauto fecisset, Transrhenanus genere; cum tu miniteris imperio Romano barbarorum auxilia, et turmas translimitanas, quibus commeatus provincialium tributa solvebant? Vide autem quid intersit inter tuas minitationes, et Valentiniani augusti pueri mansuetudinem.
2 Tu flagitabas quod barbarorum stipatus agminibus Italiae te infunderes: Valentinianus Hunnos atque Alanos appropinquantes Galliae per Alemanniae terras reflexit.
3 Quid habet invidiae, si Bauto barbaros cum barbaris fecit decernere? Quoniam dum tu militem Romanum occupas, dum is adversum se utrinque praetendit, in medio Romani imperii sinu Iuthungi populabantur Rhetias; et ideo adversus Iuthungum Hunnus accitus est.
4 Idem tamen quia de finitimo proterebat Alemanniam, et iam de vicinia mali urgebat Gallias; coactus est triumphos suos deserere, ne tu timeres.
5 Confer utriusque factum.
6 Tu fecisti incursari Rhetias, Valentinianus suo tibi auro pacem redemit.
Ambrosius HOME