monumenta.ch > Ambrosius > 10 > 17 > 15 > 13 > 15 > 11 > 11 > 10 > 11 > 11 > 14 > 13 > 19 > 11 > 31 > 19 > 11 > 16 > 18 > 10 > 31 > 11 > 21 > 19 > 18 > 14 > 27 > 15 > 17 > 18 > 15 > 10 > 27 > 17 > 14 > 11a > 17 > 11 > 21 > 25 > 51 > 26 > 16 > 11 > 25 > 13 > 17 > 11 > 13 > 26 > 15 > 13 > 21 > 11 > 39 > 23 > 13 > 11 > 19 > 15 > 23 > 10 > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 18.

1 Satisfactum est igitur secundum plenitudinem lunae, cui ad complendum mensem supersunt tres alii dies.
2 Non ergo in alterum mensem recidit, quando intra eumdem mensem, qui primus est, pascha celebrabitur.
3 Ad litteram autem nos teneri non oportere, licet consuetudo celebrandi pascha ipsa nos instruat; tamen et Apostolus docet, qui ait: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7).
4 Sed et proposita lectio docet litteram non sequendam; sic enim habes: Et facies pascha Domino Deo tuo quartodecimo die mensis primi (Exod. XII, 18).
5 Diem pro luna dicit; unde peritissimi quoque secundum Legem lunari cursu computant mensem: et ideo cum a pluribus nonis lunae cursus incipiat, hoc est, dies primus, vides nonas Maii adhuc ad mensem primum novorum computari posse.
6 Ergo et iuxta Legis sententiam primus hic mensis est.
7 Denique μήνην lunam vocant Graeci, unde μήνας Graece dicunt menses; et naturalis usus nationum exterarum lunam pro diebus appellat.
Ambrosius HOME