monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 10 > 25 > 15 > 34 > 15 > 17 > 26 > 10 > 13 > 15 > 34 > 10 > 11 > 15 > 21 > 10 > 24 > 10 > 81 > 23 > 11 > 16 > 19 > 11 > 24 > 13 > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 16.

1 Nec absurdum arbitror, ut inde observandi mensis trahamus exemplum, ubi primum pascha celebratum est.
2 Unde et maiores nostri in tractatu concilii Nicaeni eumdem Enneade cateridem, si quis diligenter intendat, statuendum putarunt, et ipsum mensem novorum recte custodierunt; quia in Aegypto hoc primo mense nova secantur frumenta: hic autem mensis et primus est secundum Aegyptiorum proventus, et primus secundum Legem, et octavus secundum consuetudinem nostram: indictio enim Septembri mense incipit.
3 Octavo igitur mense kalendae Aprilis sunt: incipit autem mensis non secundum vulgarem usum, sed secundum consuetudinem peritorum ab aequinoxio, qui dies est duodecimo kalendas Aprilis, et finitur undecimo kalendas Maii.
4 Inde maxime intra hos triginta et unum dies saepe celebrati paschae dies.
Ambrosius HOME