monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 20 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 14 > 14 > 15 > 20 > 11 > 14 > 17 > 14 > 14 > 20 > 13 > 20 > 21 > 11 > 15 > 24 > 10 > 28 > 20 > 43 > 14 > 16 > 11 > 15 > 14 > 20 > 14 > 11 > 19 > 14 > 14 > 18 > 13 > 11 > 14 > 17 > 20 > 21 > 21 > 15 > 14 > 10 > 13 > 15 > 15 > 17 > 15 > 13 > 15 > 11 > 11 > 10 > 11 > 11 > 14 > 13 > 19 > 11 > 31 > 19 > 11 > 16 > 18 > 10 > 31 > 11 > 21 > 19 > 18 > 14 > 27 > 15 > 17 > 18 > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 15.

1 Nunc illud est, quod enodandum videtur, quia plerique putant secundo mense nos celebraturos pascha, cum scriptum sit: Custodi primum mensem novorum (Deut. XVI, 1); quod non potest incidere, ut praeter mensem novorum pascha celebrent, nisi qui quartamdecimam lunam ita observant secundum litteram, ut non alio nisi ipso celebrent die.
2 Denique futurum Iudaei duodecimo, non primo mense celebraturi sunt pascha, hoc est, decimo tertio kalendas aprilis, secundum nos: secundum Aegyptios autem vigesimo quarto die Phamenoth mensis, qui est non primus mensis, sed duodecimus; primus enim mensis apud Aegyptios dicitur Pharmuthi, et incipit sexto kalendas aprilis, et finitur septimo kalendas maii.
3 Ergo secundum Aegyptios primo mense celebraturi sumus Dominicam paschae, hoc est, septimo kalendas maii, qui est dies trigesimus Pharmuthi mensis.
Ambrosius HOME