monumenta.ch > Ambrosius > 26 > 15 > 13 > 21 > 11 > 39 > 23 > 13 > 11 > 19 > 15 > 23 > 10 > 18 > 13 > 11 > 10 > 10 > 10 > 17 > 10 > 38 > 19 > 16 > 11 > 11 > 10 > 16 > 18 > 13 > 21 > 10 > 16 > 13 > 27 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 12. <<<     >>> 14.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 13.

1 Cum igitur triduum illud sacrum in hebdomadam proxime incurrat ultimam, intra quod triduum et passus est, et quievit, et resurrexit, de quo triduo ait: Solvite hoc templum, et in triduo excitabo illud (Ioan. II, 14); quid nobis potest molestiam dubitationis afferre? Nam si ea res scrupulum movet, quia quartadecima luna non celebramus ipsum diem vel passionis, vel resurrectionis; ipse Dominus non quartadecima luna passus est, sed quintadecima, et septimadecima resurrexit.
2 Quod si movet, quia quartamdecimam lunam transeuntes, quae die Dominica incidit, hoc est, quartodecimo kalendas Maii, sequenti Dominica instaurandam celebritatem suademus, auctoritas exstat huiusmodi.
Ambrosius HOME