monumenta.ch > Ambrosius > 26 > 15 > 13 > 21 > 11 > 39 > 23 > 13 > 11 > 19 > 15 > 23 > 10 > 18 > 13 > 11 > 10 > 10 > 10 > 17 > 10 > 38 > 19 > 16 > 11 > 11 > 10 > 16 > 18 > 13 > 21 > 10 > 16 > 13 > 27 > 13 > 17 > 21 > 16 > 15 > 23 > 18 > 22 > 16 > 11 > 22 > 10 > 15 > 25 > 34 > 15 > 17 > 26 > 10 > 13 > 15 > 34 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 10.

1 Lex nempe per Moysen data est: gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est (Ioan. I, 17).
2 Ipse ergo qui Legem locutus est, postea veniens per Virginem novissimis temporibus, plenitudinem Legis consummavit; quia venit non legem solvere, sed implere (Matth. V, 17); et celebravit pascha hebdomade, in qua fuit quartadecima luna quinta feria.
3 Denique ipsa die, sicut superiora docent, pascha cum discipulis manducavit: sequenti autem die, hoc est, sexta feria, crucifixus est, luna quintadecima.
4 Sabbato quoque magno illo sextadecima fuit: ac per hoc septima decima luna ressurexit a mortuis.
Ambrosius HOME