monumenta.ch > Ambrosius > 1 > 6 > 1 > 7 > 20 > 61 > 8 > 13 > 6 > 8 > 9 > 1 > 10 > 12 > 1 > 1 > 1 > 8 > 9 > 10 > 17 > 4 > 15 > 8 > 8 > 5 > 33 > 1 > 7 > 6 > 32 > 1 > 4 > 9 > 1 > 18 > 19 > 21 > 5 > 1 > 9 > 6 > 1 > 1 > 9 > 13 > 1 > 6 > 11 > 9 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 9.

1 Duo autem sunt observanda in solemnitate Paschae, quartadecima luna, et primus mensis, qui dicitur novorum.
2 Itaque ne a veteri Testamento videamur discedere, ipsum de Paschae celebrandae die capitulum recenseamus.
3 Monet Moyses populum, dicens custodiendum mensem novorum, eum primum esse mensem praedicans; ait enim: Hic mensis vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni: et facies Pascha Domino Deo tuo quartadecima die mensis primi (Exod. XII, 11).
Ambrosius HOME