monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 31 > 19 > 11 > 16 > 18 > 10 > 31 > 11 > 18 > 14 > 27 > 15 > 17 > 10 > 27 > 17 > 14 > 11a > 11 > 21 > 25 > 51 > 26 > 16 > 11 > 25 > 13 > 17 > 13 > 26 > 15 > 13 > 21 > 11 > 39 > 23 > 11 > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 15.

1 Hesterno tractavi versiculum: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3), prout nostri captus tulit ingenii: hodie mihi non solum superiore tempore, sed praesenti quoque prophetasse videtur Scriptura divina.
2 Nam cum diebus ac noctibus continuatam videam sanctitatis vestrae celebritatem, istos esse dies prophetici carminis oracula declararunt, hesternum atque hodiernum, de quibus opportunissime dicitur: Dies diei eructat verbum; et istas noctes, de quibus aptissime disputatur, quia nox nocti indicat scientiam.
3 Quid enim aliud hoc biduo, nisi verbum Dei intimo eructastis affectu, et scientiam vos habere fidei probavistis?
Ambrosius HOME