monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 6 > 4 > 11 > 9 > 1 > 6 > 36 > 5 > 13 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 22, 1.

1 Quia nihil sanctitatem tuam soleo eorum praeterire, quae hic te geruntur absente; scias etiam sanctos martyres a nobis repertos.
2 Nam cum ego basilicam dedicassem, multi tamquam uno ore interpellare coeperunt dicentes: Sicut Romanam basilicam dedices.
3 Respondi: Faciam, si martyrum reliquias invenero.
4 Statimque subiit veluti cuiusdam ardor praesagii.
Ambrosius HOME