monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 9 > 2 > 8 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 5 > 4 > 7 > 12 > 3 > 14 > 2 > 29 > 20 > 14 > 81 > 14 > 54 > 14 > 88 > 20 > 20 > 69 > 31 > 42 > 14 > 14 > 70 > 14 > 14 > 15 > 91 > 20 > 11 > 93 > 17 > 14 > 14 > 20 > 49 > 75 > 34 > 13 > 47 > 20 > 21 > 11 > 63 > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 21, 14. <<<     >>> 16.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 21, 15.

1 Si tractandum est, tractare in Ecclesia didici: quod maiores fecerunt mei.
2 Si conferendum de fide, sacerdotum debet esse ista collatio, sicut factum est sub Constantino augustae memoriae principe, qui nullas leges ante praemisit, sed liberum dedit iudicium sacerdotibus.
3 Factum est etiam sub Constantio augustae memoriae imperatore, paternae dignitatis haerede: sed quod bene coepit, aliter consummatum est.
4 Nam episcopi sinceram primo scripserant fidem: sed dum volunt quidam de fide intra palatium iudicare, id egerunt, ut circumscriptionibus illa episcoporum iudicia mutarentur.
5 Qui tamen inflexam statim revocavere sententiam.
6 Et certe maior numerus Arimini, Nicaeni concilii fidem probavit, [Ariana] decreta damnavit.
Ambrosius HOME