monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 6 > 5 > 24 > 10 > 15 > 28 > 11 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 21, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 21, 6.

1 Quales autem elegerit iudices, possumus existimationi relinquere, quando eorum nomina timet prodere.
2 Veniant plane, si qui sunt, ad Ecclesiam: audiant cum populo, non ut quisquam iudex resideat, sed ut unusquisque de suo affectu habeat examen, eligat quem sequatur.
3 Agitur de istius Ecclesiae sacerdote: si audierit illum populus, et putaverit melius disputare, sequatur fidem eius: non invidebo.
Ambrosius HOME