monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 6 > 5 > 24 > 10 > 15 > 28 > 11 > 6 > 22 > 1 > 34 > 1 > 16 > 13 > 8 > 10 > 17 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 21, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 21, 1.

1 Dalmatius me tribunus et notarius mandato, ut allegavit, clementiae convenit tuae, postulans ut et ipse iudices legerem, sicut elegisset Auxentius.
2 Nec tamen expressit eorum nomina, qui fuerant postulati: sed id addidit, quod in consistorio esset futura certatio, arbitro pietatis iudicio tuae.
Ambrosius HOME