monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 31 > 19 > 11 > 16 > 18 > 10 > 31 > 11 > 18 > 14 > 27 > 15 > 17 > 10 > 27 > 17 > 14 > 11a > 11 > 21 > 25 > 51 > 26 > 16 > 11 > 25 > 13 > 17 > 13 > 26 > 15 > 13 > 21 > 11 > 39 > 23 > 11 > 15 > 23 > 10 > 13 > 11 > 10 > 10 > 10 > 38 > 19
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 18. <<<     >>> 20.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 19.

1 Mandatur denique: Trade basilicam.
2 Respondeo: Nec mihi fas est tradere, nec tibi accipere, Imperator, expedit.
3 Domum privati nullo potes iure temerare, domum Dei existimas auferendam? Allegatur imperatori licere omnia, ipsius esse universa.
4 Respondeo: Noli te gravare, Imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiali aliquod ius habere.
5 Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus.
6 Scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21).
7 Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesiae.
8 Publicorum tibi moenium ius commissum est, non sacrorum.
9 Iterum dicitur mandasse imperatorem: Debeo et ego unam basilicam habere.
10 Respondi: Non tibi licet illam habere.
11 Quid tibi cum adultera? Adultera est enim, quae non est legitimo Christi coniugio copulata.
Ambrosius HOME