monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 31 > 19 > 11 > 16 > 18 > 10 > 31 > 11 > 18 > 14 > 27 > 15 > 17 > 10 > 27 > 17 > 14 > 11a > 11 > 21 > 25 > 51 > 26 > 16 > 11 > 25 > 13 > 17 > 13 > 26 > 15 > 13 > 21 > 11 > 39 > 23 > 11 > 15 > 23 > 10 > 13 > 11 > 10 > 10 > 10 > 38 > 19 > 16 > 11 > 11 > 10 > 16 > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 18.

1 Quid dicam quod etiam Eliam Iezabel cruente persecuta est (III Reg. XIX, 1 et seq.)? quod Ioannem Baptistam Herodias fecit occidi (Matth. XIV, 3 et seq.)? Singulae tamen singulos, mihi quo minora longe merita, eo tentamenta graviora.
2 Virtus infirmior, sed plus periculi.
3 Succedunt sibi mulierum vices, alternantur odia, commenta variantur, seniores conveniuntur, praetexitur regis iniuria.
4 Quae ratio igitur est adversus hunc vermiculum gravioris tentationis, nisi quia non me, sed Ecclesiam persequuntur?
Ambrosius HOME