Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 14.
| 1 | Tunc ego hunc adorsus sermonem sum: Audistis, filii, librum Iob legi, qui solemni munere est decursus et tempore. |
| 2 | Scivit ex usu hunc librum etiam diabolus intimandum, quo virtus omnis suae tentationis aperitur et proditur; et ideo se hodie motu maiore concussit. |
| 3 | Sed gratias Deo nostro, qui vos ita firmavit fide atque patientia. |
| 4 | Unum Iob miraturus ascenderam, omnes Iob quos mirarer, inveni. |
| 5 | In singulis vobis Iob revixit, in singulis sancti illius patientia et virtus refulsit. |
| 6 | Quid enim praesentius dici potuit a christianis viris, quam id quod hodie in vobis Spiritus sanctus est locutus? Rogamus, Auguste, non pugnamus: non timemus, sed rogamus. |
| 7 | Hoc christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur, et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo. |
| 8 | Est enim praesul Dominus, qui salvos faciet sperantes in se (Psal. XVI, 7). |