Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 30.
| 1 | At illa meretriciis delinimentis fessum amoris in soporem compulit, et tonsore adhibito, septem crines capitis eius admota novacula abscidit, continuoque interdicti praevaricatione vires minutae. |
| 2 | Denique ex somno expergitus: Faciam, inquit, sicut soleo: et excutiam me super adversarios; sed nec animi sui alacritatem, nec virtutem agnovit: nec vigor erat, nec gratia manebat. |
| 3 | Itaque reputans secum quod improvide se mulieribus credidisset, et calvi ratus tentare ulterius aliquid damnatum infirmitatis caecitati oculos, vinculis manus praebuit, et compedibus innexus carcerem intravit multis sibi incognitum tempestatibus. |