monumenta.ch > Ambrosius > 18 > 24 > 26 > 13 > 14 > 14 > 20 > 10 > 34 > 31 > 28 > 24 > 18 > 13 > 15 > 26 > 14 > 11 > 31 > 34 > 28 > 30 > 12 > 12 > 16 > 12 > 19 > 30 > 19 > 22 > 35 > 11 > 10 > 10 > 11 > 22 > 15 > 17 > 10 > 15 > 11 > 12 > 12 > 13 > 14 > 15 > 11 > 27 > 11 > 10 > 10 > 27 > 23 > 12 > 23 > 11 > 32 > 10 > 32 > 15 > 25 > 25 > 39 > 33 > 11a > 33 > 29
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 28. <<<     >>> 30.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 29.

1 At postremum cum illusum sibi toties procax mulier deploravisset, indignam se habitam dolens, cui comitteretur arcanum dilecti; et id quod pro reremedio quaereret, ad proditionem suspectari videret, lacrymis fidem coegit: simul quia debebatur invictae ad id tempus fortitudinis viro, ut aerumnam incideret, saucius animi secretum aperit: praetendere in se virtutem Dei, et esse Domino sanctificatum, secundum eius praeceptum comam pascere, quae si attonderetur, desineret Nazaraeus esse, et propriae virtutis usum amitteret.
2 Palaestini per mulierem comperta infirmitate viri, sceleris mercedem afferunt, ut pretio obnoxia, dolum patraret.
Ambrosius HOME