monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 20 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 14 > 14 > 15 > 20 > 11 > 14 > 17 > 14 > 14 > 20 > 13 > 20 > 21 > 11 > 15 > 24 > 10 > 28 > 20 > 43 > 14 > 16 > 11 > 15 > 14 > 20 > 14 > 11 > 19 > 14 > 14 > 18 > 13 > 11 > 14 > 17 > 20 > 21 > 21 > 15 > 14 > 10 > 13 > 15 > 15 > 17 > 15 > 13 > 15 > 11 > 11 > 10 > 11 > 11 > 14 > 13 > 19 > 11 > 31 > 19 > 11 > 16 > 18 > 10 > 31 > 11 > 21 > 19 > 18 > 14 > 27 > 15 > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 16. <<<     >>> 18.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 17.

1 Hisque et caeteris talibus invictus ad caetera animus, muliebribus emollitus blanditiis, aperuit dilectae propositam quaestionem, et illa civibus.
2 A quibus vix tandem septimo die, qui praescriptus absolvendae parabolae fuerat, ante occasum solis comperta soluta sunt, atque in hunc modum relata: Quid fortius leone? Quid dulcius melle? Et ille respondit: nec muliere aliquid perfidiosius: Nam si non domuissetis vitulam meam, numquam intelligeretis parabolam meam; et statim descendit in Ascalonem et triginta viros peremit, quorum exuvias auferens, eos qui propositam quaestionem solverant, promisso munere donavit.
Ambrosius HOME