monumenta.ch > Ambrosius > 13 > 16 > 10 > 11 > 11 > 16 > 38 > 10 > 17 > 10 > 10 > 18 > 10 > 23 > 15 > 19 > 11 > 13 > 23 > 39 > 11 > 21 > 13 > 26 > 13 > 11 > 17 > 13 > 25 > 11 > 16 > 26 > 25 > 11 > 17 > 11a > 17 > 27
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 26. <<<     >>> 28.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 27.

1 Nos quoque aevi rudes, sensus habemus infantiam: sed mutati in annos ingenii rudimenta deponimus.
2 Dicant igitur in suis omnia manere debuisse principiis; mundum tenebris obductum, quia splendore solis illuxerit, displicere.
3 Et quanto gratius est animi tenebras depulisse, quam corporis, fideique iubar emicuisse, quam solis? Ergo et mundi sicut omnium rerum primaeva nutarunt, ut venerabilis canae fidei sequeretur senectus.
4 Quos hoc movet, reprehendant messem; quia sera fecunditas est: reprehendant vindemiam; quia in occasu anni est: reprehendant olivam; quia postremus est fructus.
Ambrosius HOME