monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 20 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 14 > 14 > 15 > 20 > 11 > 14 > 17 > 14 > 14 > 20 > 13 > 20 > 21 > 11 > 15 > 24 > 10 > 28 > 20 > 43 > 14 > 16 > 11 > 15 > 14 > 20 > 14 > 11 > 19 > 14 > 14 > 18 > 13 > 11 > 14 > 17 > 20 > 21 > 21 > 15 > 14 > 10 > 13 > 15 > 15 > 17 > 15 > 13 > 15 > 11 > 11 > 10 > 11 > 11 > 14 > 13 > 19 > 11 > 31 > 19 > 11 > 16 > 18 > 10 > 31 > 11 > 21 > 19 > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 18.

1 Et unde Graecis oracula habita suae quercus, nisi quia remedium silvestris alimoniae coelestis religionis donum putarunt? Talia enim suorum munera credunt deorum.
2 Quis dodonaeas arbores, nisi gentium populus adoravit; cum pabulum triste agri nemorum honore donaret? Non est verisimile quod indignantes eorum dii id pro poena intulerint, quod solebant placati conferre pro munere.
3 Quae autem aequitas, ut paucis sacerdotibus dolentes victum negatum, ipsi omnibus denegarent; cum inclementior esset vindicta, quam culpa? Non est igitur idonea, quae tantam aegritudinem mundi fallentis causa constrinxerit; ut virentibus segetibus subito spes anni adulta moreretur.
Ambrosius HOME