monumenta.ch > Ambrosius > 26 > 15 > 13 > 21 > 11 > 39 > 23 > 13 > 11 > 19 > 15 > 23 > 10 > 18 > 13 > 11 > 10 > 10 > 10 > 17 > 10 > 38 > 19 > 16 > 11 > 11 > 10 > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 15. <<<     >>> 17.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 16.

1 Nemo tamen donaria delubris, et legata haruspicibus denegavit: sola sublata sunt praedia; quia non religiose utebantur iis, quae religionis iure defenderent.
2 Qui nostro utuntur exemplo, cur non utebantur officio? Nihil Ecclesia sibi, nisi fidem possidet.
3 Hos redditus praebet, hos fructus.
4 Possessio Ecclesiae sumptus est egenorum.
5 Numerent quos redemerint templa captivos, quae contulerint alimenta pauperibus, quibus exsulibus vivendi subsidia ministraverint.
6 Praedia igitur intercepta, non iura sunt.
Ambrosius HOME