Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 11.
| 1 | Habeant, inquit, Vestales virgines immunitatem suam. |
| 2 | Dicant hoc, qui nesciunt credere, quod possit esse gratuita virginitas: provocent lucris, qui diffidunt virtutibus. |
| 3 | Quantas tamen illis virgines praemia promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae. |
| 4 | En totus numerus quem infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices, pompa lecticae ministrorum circumfusa comitatu, privilegia maxima, lucra ingentia, praescripta denique pudicitiae tempora coegerunt. |