monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 20 > 20 > 14 > 14 > 14 > 20 > 14 > 14 > 15 > 20 > 11 > 14 > 17 > 14 > 14 > 20 > 13 > 20 > 21 > 11 > 15 > 24 > 10 > 28 > 20 > 43 > 14 > 16 > 11 > 15 > 14 > 20 > 14 > 11 > 19 > 14 > 14 > 18 > 13 > 11 > 14 > 17 > 20 > 21 > 21 > 15 > 14 > 10 > 13 > 15 > 15 > 17 > 15 > 13 > 15 > 11 > 11 > 10 > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 10. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 11.

1 Dudum coepimus, et iam sequuntur exclusos.
2 Nos sanguine gloriamur, illos dispendium movet.
3 Nos haec victoriae loco ducimus, illi iniuriam putant.
4 Numquam nobis amplius contulerunt, quam cum verberari christianos atque proscribi ac necari iuberent.
5 Praemium fecit religio, quod perfidia putabat esse supplicium.
6 Videte magnanimos.
7 Per iniurias, per inopiam, per supplicium nos crevimus: illi ceremonias suas sine quaestu manere posse non credunt.
Ambrosius HOME