Ambrosius, Epistolarum classis I, 18, 10.
| 1 | Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris. |
| 2 | Reposcantur haec a consorte superstitionis: christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. |
| 3 | Quid manus pias et ora fidelia ministerium suis cogunt sacrilegis exhibere? Vox imperatoris nostri Christum resultet, et illum solum, quem sentit, loquatur; quia cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1). |
| 4 | Numquid imperator gentilis aram Christo levavit? Dum ea quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent quantum christiani imperatores religioni, quam sequuntur, debeant deferre reverentiae; quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt. |