| 1 | In prima propositione, flebili Roma quaestu sermonis illacrymat, veteres, ut ait, cultus ceremoniarum requirens. |
| 2 | Haec sacra, inquit, Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. |
| 3 | Itaque dum sacrorum potentia praedicatur, infirmitas proditur. |
| 4 | Ergo Annibal diu sacris insultavit Romanis, et diis contra se dimicantibus, usque ad muros urbis vincendo pervenit. |
| 5 | Cur se obsideri passi sunt, pro quibus deorum suorum arma pugnabant? |