monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 9 > 2 > 8 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 5 > 4 > 7 > 12 > 3 > 14 > 2 > 29 > 20 > 14 > 81 > 14 > 54 > 14 > 88 > 20 > 20 > 69 > 31 > 42 > 14 > 14 > 70 > 14 > 14
    >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 17, 14.

1 Quid respondebis sacerdoti dicenti tibi: Munera tua non quaerit Ecclesia, quia templa gentilium muneribus adornasti? Ara Christi dona tua respuit, quoniam aram simulacris fecisti; vox enim tua, manus tua; et subscriptio tua, opus est tuum.
2 Obsequium tuum Dominus Iesus recusat et respuit, quoniam idolis obsecutus es; dixit enim tibi: Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 25).
3 Privilegia tua sacratae Deo virgines non habent, et vindicant virgines Vestae? Cur sacerdotes Dei requiris, quibus petitiones profanas gentilium praetulisti? Alieni erroris societatem suscipere non possumus.
Ambrosius HOME