| 1 | Huic igitur Deo vero quisquis militat, et qui intimo colendum recipit affectu, non dissimulationem, non conniventiam, sed fidei studium et devotionis impendit. |
| 2 | Postremo si non ista, consensum saltem aliquem non debet colendis idolis, et profanis ceremoniarum cultibus exhibere. |
| 3 | Nemo enim Deum fallit, cui omnia etiam cordis occulta manifesta sunt. |