monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 100 > 1 > 1 > 9 > 17 > 10 > 7 > 1 > 8 > 9 > 13 > 16 > 1 > 34 > 1 > 1 > 1 > 1 > 8 > 22 > 15 > 6 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 17, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 17, 1.

1 Cum omnes homines, qui sub ditione Romana sunt, vobis militent imperatoribus, terrarum atque principibus, tum ipsi vos omnipotenti Deo et sacrae fidei militatis.
2 Aliter enim salus tuta esse non poterit, nisi unusquisque Deum verum, hoc est, Deum christianorum, a quo cuncta reguntur, veraciter colat; ipse enim solus verus est Deus, qui intima mente veneretur: Dii enim gentium daemonia, sicut Scriptura dicit (Psal. XCV, 5).
Ambrosius HOME