monumenta.ch > Ambrosius > 8 > 3 > 3 > 3 > 3 > 3 > 3 > 5 > 7 > 2 > 12 > 12 > 4 > 3 > 3 > 12 > 5 > 12 > 3 > 3 > 5 > 5 > 5 > 4 > 2 > 3 > 4 > 12 > 4 > 4 > 12 > 3 > 7 > 2 > 3a > 3 > 7 > 7 > 15 > 7 > 7 > 12 > 2 > 3 > 2 > 12 > 3 > 3 > 29 > 3 > 2 > 3 > 2 > 11 > 21 > 12 > 12 > 2 > 2 > 2 > 2 > 19 > 18 > 31 > 27 > 2 > 17 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 25 > 2 > 26 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 16, 1. <<<     >>> 3.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 16, 2.

1 Vidi, fateor, virum; nam et hoc meritis illius debeo, quod illum viderim: vidi ita illum esse in corpore, ut extra corpus putarem: vidi imaginem illius, qui se sive in corpore, sive extra corpus nesciens, raptum ad paradisum viderat (II Cor. XII, 2); ita enim percurrebat omnia excursu frequenti, Constantinopolim, Achaiam, Epirum, Italiam, ut iuniores eum non possent consequi.
2 Cedebant fortiores corpore, quia eum sine impedimento esse corporis noverant; ut eo tantum pro velamine uteretur, non pro officio: certe ad servitium, non ad subsidium; ita enim affecerat corpus suum, ut in eo mundum crucifigeret, et mundo semetipsum.
Ambrosius HOME