monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 6 > 1 > 2 > 20 > 6 > 24 > 13 > 18 > 6 > 14 > 2 > 9 > 12 > 7 > 6 > 1 > 8 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 6.

1 Et tamen circa discipulos suos diversa dona Christi sunt.
2 Elisaeus quidem in Samariam captivas acies induxit Syrorum; sanctus autem Acholius precibus suis fecit, ut de partibus Macedoniae victores fugaret.
3 Nonne et hoc intelligimus virtutis superioris fuisse; ut ubi miles nullus aderat, illic pellerentur sine milite? Nonne et hoc caecitatis est, ut fugerent, quos nullus urgebat? Sed urgebat et praeliabatur sanctus Acholius non gladiis, sed orationibus: non telis, sed meritis.
Ambrosius HOME