monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 15 > 1 > 24 > 9 > 6 > 8 > 1 > 6 > 9 > 6 > 9 > 8 > 6 > 30 > 7 > 9 > 6 > 11 > 1 > 8 > 12 > 19 > 27 > 21 > 1 > 8 > 31 > 10 > 6 > 7 > 8 > 66 > 6 > 8 > 6 > 8 > 17 > 1 > 9 > 16 > 6 > 5 > 8 > 3 > 4 > 9 > 5 > 8 > 11 > 6 > 25 > 1 > 4 > 39 > 13 > 5 > 9 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 15, 3.

1 Abiit ergo, non obiit, et emigravit a nobis veteranus Christi Iesu, coelo terrae istius solum mutans, et plaudens alis atque remigiis spiritalibus, dicit: Ecce elongavi fugiens (Psal. LIV, 8).
2 Cupiebat enim Apostolico spiritu iamdudum terras relinquere: sed tenebatur votis universorum, sicut de Apostolo legimus (Philip. I, 23, 24), quia remorari eum diutius in carne erat Ecclesiae necessarium.
3 Vivebat enim non sibi, sed omnibus: et populi erat vitae aeternae minister; ut prius eius fructum etiam in aliis, quam cognitionem in se adipisceretur.
Ambrosius HOME