monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 12 > 7 > 2 > 8 > 9 > 1 > 6 > 7 > 8 > 9 > 10 > 9 > 1 > 23 > 15 > 5 > 2 > 2 > 19 > 11 > 7 > 4 > 1 > 1 > 6 > 3 > 8 > 1 > 9 > 1 > 8 > 9 > 5 > 2 > 9 > 9 > 6 > 4 > 8 > 1 > 2 > 2 > 3 > 7 > 11 > 7 > 1 > 1 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 13, 4. <<<     >>> 6.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 13, 5.

1 Postremo prius constare oportuit, utrum huic abrogandum, quam alii conferendum sacerdotium videretur; ab his praesertim, a quibus se Maximus vel destitutum, vel appetitum iniuria querebatur.
2 Itaque cum Maximum episcopum receperunt in communionem nostra consortia, quoniam eum a catholicis constitit episcopis ordinatum, nec ab episcopatus Constantinopolitani putavimus petitione removendum.
3 Cuius allegationem praesentibus partibus aestimavimus esse pendendam.
4 Nectarium autem cum nuper nostra mediocritas Constantinopoli cognoverit ordinatum, cohaerere communionem nostram cum Orientalibus partibus non videmus; praesertim cum ab iisdem Nectarius dicitur illico sine communionis consortio destitutus, a quibus fuerat ordinatus.
Ambrosius HOME