monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 100 > 1 > 1 > 9 > 17 > 10 > 7 > 1 > 8 > 9 > 13 > 16 > 1 > 34 > 1 > 1 > 1 > 1 > 8 > 22 > 15 > 6 > 1 > 6 > 8 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 13, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 13, 1.

1 Sanctum animum tuum Deo omnipotenti pura et sincera fide deditum sciebamus: sed recentibus cumulasti beneficiis, quod catholicos Ecclesiis reddidisti, Imperator Auguste.
2 Atque utinam catholicos ipsos reverentiae veteri reddidisses, ut nihil novarent contra praescripta maiorum, nec temere vel servanda rescinderent, vel rescindenda servarent.
3 Itaque dolentius forte quam inconsultius ingemiscimus, Imperator, facilius expelli potuisse haereticos, quam inter catholicos convenire.
4 Quanta enim nuper confusio facta sit, explicari non potest.
Ambrosius HOME