monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 5 > 54 > 4 > 7 > 3 > 5 > 3 > 50 > 57 > 12 > 11 > 27 > 7 > 7 > 18 > 3 > 66 > 19 > 58 > 17 > 31 > 12 > 62 > 13 > 70 > 39 > 56 > 26 > 42 > 25 > 23 > 3 > 21 > 1 > 7 > 22 > 10 > 47 > 16 > 1 > 2 > 38 > 6 > 3 > 59 > . . . > 6 > 61 > 49 > 12 > 34 > 7 > 63 > 9 > 74 > 1 > 46 > 28 > 44 > 67 > 8 > 72 > 40 > 24 > 37 > 75 > 2 > 30 > 6 > 29 > 12 > 2 > 60 > 55 > 52 > 4 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 12, 3. <<<     >>> 5.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 12, 4.

1 Sed tamen quoniam invidia diaboli numquam quiescere solet, inter ipsos catholicos audimus crebras dissensiones esse, impacatamque discordiam; totoque confundimur affectu, quod innovata pleraque comperimus, eosque gravari nunc, quos oportuit adiuvari, qui in nostra semper communione durabant.
2 Denique Alexandrinae Ecclesiae Timotheus episcopus, sed et Antiochenae Paulinus, qui semper communionis nobiscum intemeratam habuere concordiam, dissensionibus aliorum, quorum fides superioribus temporibus haesitabat, feruntur urgeri.
3 Quos quidem, si fieri potest, et fides plena commendat, ad consortia nostra optamus adiungi: sed ita ut vetustae communionis sociis sua praerogativa servetur, quorum nobis non superflua cura est: primo omnium, quia communionis societas nullam debet habere offensam: deinde, quia utriusque partis dudum accepimus litteras, praecipueque illorum, qui in Antiochena Ecclesia dissidebant.
Ambrosius HOME