monumenta.ch > Ambrosius > 108 > 20 > 104 > 20 > 106 > 2 > 14 > 102 > 29 > 107 > 10 > 20 > 12 > 2 > 2 > 3 > 5 > 4 > 3 > 2 > 8 > 9 > 2 > 7 > 65 > 73 > 35 > 6 > 45 > 5 > 2 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 12, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 12, 3.

1 Equidem per Occidentales partes duobus in angulis tantum, hoc est, in latere Daciae Ripensis, ac Moesiae, fidei obstrepi videbatur: quibus tandem nunc post concilii sententiam, vestrae favore clementiae opinamur illico consulendum.
2 Per omnes autem tractus atque regiones, et vicorum claustra usque ad oceanum manet una et intemerata fidelium communio.
3 In Orientalibus autem partibus cognovimus quidem summo gaudio atque laetitia, eiectis Arianis qui Ecclesias violenter invaserant, sacra Dei templa per solos catholicos frequentari.
Ambrosius HOME