monumenta.ch > Ambrosius > 4 > 4 > 4 > 8 > 1 > 7 > 6 > 5 > 6 > 21 > 10 > 5 > 6 > 11 > 3 > 9 > 4 > 5 > 9 > 4 > 7 > 5 > 3 > 9 > 16 > 9 > 7 > 7 > 4 > 9 > 6 > 6 > 4 > 3 > 3 > 19 > 3 > 22 > 2 > 4 > 7 > 7 > 18 > 3 > 3 > 14 > 8 > 5 > 35 > 1 > 9 > 9 > 6 > 12 > 5 > 7 > 3 > 4 > 8 > 7 > 12 > 8 > 17 > 8 > 4 > 8 > 1 > 7 > 8 > 7 > 3 > 12 > 5 > 1 > 1 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 11, 2. <<<     >>> 4.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 11, 3.

1 Sed si unius miseratio vos inflectere potest, multo magis vos precatio omnium moveat sacerdotum.
2 Quis enim nostrum ei communionis societate iungetur, cum indebitum sibi gradum usurpare conatus sit, nec iure ad eum potuerit pervenire; et quem importune affectavit, importunissime repetere moliatur? Turbarum toties damnatus, incedit adhuc quasi praeteritis non perhorrescendus exemplis.
3 Qui plerumque (sicut in hoc concilio cognovimus, et vidimus) cum Arianis copulatus atque coniunctus erat eo tempore, quo turbare Mediolanensem Ecclesiam coetu detestabili moliebatur cum Valente: nunc ante Synagogae fores, nunc in Arianorum domibus miscens occulta concilia, et suos eis iungens; et quoniam ipse aperte in eorum congregationes prodire non poterat, instruens et informans quemadmodum pax Ecclesiae turbaretur: quorum furore respirabat, quod eorum posset fautores et socios emereri.
Ambrosius HOME