monumenta.ch > Ambrosius > 42 > 10 > 11 > 15 > 31 > 16 > 13 > 11 > 19 > 11 > 23 > 81 > 10 > 10 > 21 > 15 > 11 > 10 > 15 > 13 > 26 > 17 > 15 > 25 > 15 > 10 > 11 > 18 > 23 > 15 > 21 > 17 > 13 > 27 > 16 > 21 > 13 > 18 > 11 > 11 > 19 > 10 > 17 > 11 > 18 > 15 > 19 > 11 > 13 > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 11.

1 Super omnibus ergo pietas vestra nobis consulere dignetur; ne nos obtemperantes vestrae tranquillitatis statutis, frustra convenisse videamur.
2 Non solum enim cavendum est, ne nostra, sed etiam vestra decreta infamentur.
3 Petimus igitur ut legatos concilii, sanctos viros aeque clementia vestra audire dignetur, et cum effectu eorum quae poscimus, maturius redire praecipiat; ut mercedem recipiatis a Domino Deo Christo, cuius ecclesias ab omni sacrilegorum labe purgastis.
Ambrosius HOME

bnf8907.687