monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 12 > 7 > 2 > 8 > 9 > 1 > 6 > 7 > 8 > 9 > 10 > 9 > 1 > 23 > 15 > 5 > 2 > 2 > 19 > 11 > 7 > 4 > 1 > 1 > 6 > 3 > 8 > 1 > 9 > 1 > 8 > 9 > 5 > 2 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 9.

1 Attalum quoque presbyterum de praevaricatione confessum, et Palladii sacrilegiis inhaerentem, parilis sententia comprehendit.
2 Nam quid de magistro eius Iuliano Valente dicamus? qui cum esset proximus, declinavit sacerdotale concilium; ne eversae patriae, proditorumque civium praestare causas sacerdotibus cogeretur.
3 Qui etiam torquem, ut asseritur, et brachiale, Gothica profanatus impietate, more indutus gentilium, ausus sit in conspectu exercitus prodire Romani: quod sine dubio non solum in sacerdote sacrilegium, sed etiam in quocumque christiano est; etenim abhorret a more Romano.
4 Nisi forte sic solent idololatrae sacerdotes prodire Gothorum.
Ambrosius HOME

bnf8907.686