monumenta.ch > Ambrosius > 81 > 22 > 15 > 57 > 12 > 11 > 1 > 31 > 10 > 58 > 11 > 13 > 1 > 6 > 1 > 21 > 19 > 18 > 78 > 1 > 1 > 17 > 1 > 1 > 1 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 9. <<<     >>> 11.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 10.

1 Habes hoc et in Evangelio: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7).
2 Pete ἀπὸ τοῦ αἰτίου, id est, ab auctore quaere.
3 Habes ὕλην intelligibilia, quibus quaeras: pulsa, et aperit tibi Deus Verbum.
4 Quae petit, mens est, quae operatur, sicut ignis: intelligibilia, in quibus mentis ardor operatur, sicut ignis in lignis: aperit tibi Verbum Deus, quod est Ἀποτέλεσμα.
5 Habemus et alibi in Evangelio, dicente Domino: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
6 Non enim vos eritis, qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 16).
Ambrosius HOME